主の御受難と御死去の聖金曜日の朝課と賛課(羅和対訳テキスト)

Féria VI in Passióne et Morte Dómini 主の御受難と御死去の聖金曜日
Orátio Ante Divínum Offícium 聖務日課の前の祈り
dícitur flexis génibus 跪いて祈る
Áperi, Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum : munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus ; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Maiestátis tuæ. Per Christum, Dóminum nostrum. 主よ、私の口を、御身の聖なる名を祝福するために開き給え。私の心もすべての空しい邪悪な無関係の考えから潔め給え。知性を照らし、愛情を燃やし給え。そは、私がこの聖務を相応しく、注意深く、信心深く唱えることが出来、御身の天主の御稜威の御前に聞き入れられるに足るものとなるためなり。私たちの主キリストによりて。
Amen. アメン
Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas (vel hanc tibi Horam) persólvo. 主よ、御身が天主への讃美をこの地上において成し給うた意向、この天主の意向と一致して、私は御身にこの時課を果たし奉る。
Ad Matutínum 朝課
2019-04-19 : Féria VI in Passióne et Morte Dómini 主の御受難と御死去の聖金曜日
In I Noctúrno 第一夜課
Ant. 1 Astitérunt reges terræ, * et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius. アンティフォナ 1 地の王たちは立ち上がった、君主たちは一つに集まった、主に反対して、そのキリストに反対して。
Psalmus 2 詩篇 2
2:1 Quare fremuérunt gentes, * et pópuli meditáti sunt inánia? いかなれば異邦人等は騒ぎ立ち、民等は空しき事を企てしや。
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius. 地の王たちは起ちあがり、諸侯は相集まりて一つとなり、主に敵し、その受膏者に敵せり、
2:3 Dirumpámus víncula eórum : * et proiciámus a nobis iugum ipsórum. 曰く、「我等いざ、彼等の絆を断ち切り、その軛を我等より抛たん。」と。
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos : * et Dóminus subsannábit eos. 天に住み給う者、彼等を嗤い、主彼等を嘲り給わん。
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua : * et in furóre suo conturbábit eos. かくて後、彼怒りて彼等に語い、猛り立ちて彼等を怖じ惑わしめ給うべし。
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius. されど我は彼によりて、その聖なる山シオンの上に、その掟を説かんために王と立てられたり。
2:7 Dóminus dixit ad me : * Fílius meus es tu, ego hódie génui te. 主我に曰えらく、「汝はわが子なり。我今日汝を生めり。
2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ. 我に求めよ、さらば我汝に嗣産として異邦人等を、領地として地の果を、与えん。
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos. 汝は鉄の枚もて彼等を治め、陶器師の器の如くに彼等を砕かん。」と。
2:10 Et nunc, reges, intellígite : * erudímini, qui iudicátis terram. されば今、王等よ曉れかし、汝等地を裁く者よ、教を受けよ。
2:11 Servíte Dómino in timóre : * et exsultáte ei cum tremóre. 畏懼もて主に仕え戦きつつこれに歓喜の声を挙げよ。
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta. 訓令を受け納れよ、これ、主が怒り給いて、汝等が正しき道より亡ぶることの、決してなからんためなり。
2:13 Cum exárserit in brevi ira eius, * beáti omnes qui confídunt in eo. やがてその御忿怒の火と燃えん時、すべて彼に依り頼み奉る者は幸福なるかな。
Ant. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius. アンティフォナ 地の王たちは立ち上がった、君主たちは一つに集まった、主に反対して、そのキリストに反対して。
Ant. 2 Divisérunt sibi * vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. アンティフォナ 2 彼らは、自分たちのために私の服らを引き裂いた。私の服をくじで引いた。
Psalmus 21 詩篇 21
21:2 Deus, Deus meus, réspice in me : quare me dereliquísti ? * longe a salúte mea verba delictórum meórum. 天主よ、わが天主よ、我を顧み給え、何ぞ我を棄て給いしや。わが罪ゆえに我呼ばわるも、わが救拯より遠し。
21:3 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies : * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi. わが天主よ、我昼に叫ばんも、汝応え給わじ、夜に然せんも、わがために愚とならじ。
21:4 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël. されど、イスラエルの讃め称うる者よ、汝は聖所に住み給う。
21:5 In te speravérunt patres nostri : * speravérunt, et liberásti eos. 我等の父祖は汝に依賴めり、依賴めるに、果して汝彼等を救い給えり。
21:6 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt : * in te speravérunt, et non sunt confúsi. 彼等は汝に呼わりて救われたり、汝に依賴みて、恥辱を受けざりき。
21:7 Ego autem sum vermis, et non homo : * oppróbrium hóminum, et abiéctio plebis. されど我は蛆虫にして、人にあらず。人々の侮り、平民の棄て物なり。
21:8 Omnes vidéntes me derisérunt me : * locúti sunt lábiis, et movérunt caput. 我を見し者はみな我を嘲笑い、唇もて語い、頭を振れり、
21:9 Sperávit in Dómino, erípiat eum : * salvum fáciat eum, quóniam vult eum. 「彼、主に依賴みぬ、主彼を助けよかし、彼を嘉するにより、之を救えよかし。」
21:10 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre : * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te proiéctus sum ex útero : そもそも汝は我を胎内より出し給える者なり、わが母の乳房吸いし時よりのわが希望なり。
21:11 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me : 我は胎を出し時より汝に委ねられたり、わが母の胎内にありし時より、汝はわが天主にて在す。
21:12 Quóniam tribulátio próxima est : * quóniam non est qui ádiuvet. 我より離れ給わざれ、そは患難近く、助くる者なければなり。
21:13 Circumdedérunt me vítuli multi : * tauri pingues obsedérunt me. 若牛数多我を取り卷き、肥えたる牡牛我を囲めり。
21:14 Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens. 彼等は我に向かいてそのロを開けり、猛り吼ゆる獅子の如し。
21:15 Sicut aqua effúsus sum : * et dispérsa sunt ómnia ossa mea. 我は水の如く流し出され、わが骨は悉く外れ、
21:15 Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei. わが心臟はわが腹の中にて蝋の如く融けたり。
21:16 Áruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis : * et in púlverem mortis deduxísti me. わがカは土器の破片の如く乾き、わが舌はわが顎に付けり、汝は我を死の塵に臥させ給えり。
21:17 Quóniam circumdedérunt me canes multi : * concílium malignántium obsédit me. 実に犬ども数多我を取り卷き、心根悪しき者の群我を囲めり。彼等はわが手わが足を貫き、
21:18 Fodérunt manus meas et pedes meos : * dinumeravérunt ómnia ossa mea. わが骨を悉く数え、我を見つめ眺めたり。
21:19 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me : * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. 彼等は互にわが衣服を分ち、わが下衣を籖引にせり。
21:20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me : * ad defensiónem meam cónspice. されど主よ、汝は我より御祐助を遠ざけ給わざれ、我を護らんとて顧み給え。
21:21 Érue a frámea, Deus, ánimam meam : * et de manu canis únicam meam : 天主よ、わが魂を劍より、わが唯一のもの[霊魂]を犬の手より助け出し給え、
21:22 Salva me ex ore leónis : * et a córnibus unicórnium humilitátem meam. 我を獅子のロより、わが弱きを野牛の角より、救い給え。
21:23 Narrábo nomen tuum frátribus meis : * in médio ecclésiæ laudábo te. 我汝の御名をわが兄弟に伝え、集会の中にて汝を讃めん。
21:24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum : * univérsum semen Iacob, glorificáte eum. 汝等主を畏るる者よ、彼を讃めよ。ヤコブのすべての裔よ、彼を頌えよ。
21:25 Tímeat eum omne semen Israël : * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis : イスラエルの裔はすべて彼を畏れよかし、そは彼貧しき者の祈願を軽んじ蔑み給わず、
21:25 Nec avértit fáciem suam a me : * et cum clamárem ad eum, exaudívit me. 御面を我に背向け給わず、我の彼に呼ばわりし時、我に応え給いしが故なり。
21:26 Apud te laus mea in ecclésia magna : * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum. 我大いなる集会の中にて汝をたたえ奉る。我は彼を畏るる者の眼前にて、わが誓願を環さん。
21:27 Edent páuperes, et saturabúntur : et laudábunt Dóminum qui requírunt eum : * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi. 貧しき者食して飽き、主を求むる者之を讃めん。彼等の心は世々に生くべし。
21:28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ : 地の果悉く思い出して主に立帰り、
21:28 Et adorábunt in conspéctu eius * univérsæ famíliæ géntium. 諸国の族みなその御眼前にて礼拝せん。
21:29 Quóniam Dómini est regnum : * et ipse dominábitur géntium. そは国は主の有にして、彼諸国の民を治め給うべければなり。
21:30 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ : * in conspéctu eius cadent omnes qui descéndunt in terram. 地の肥えたる者みな食して拝みたり、地に下る者すべてその御眼前に平伏さん。
21:31 Et ánima mea illi vivet : * et semen meum sérviet ipsi. かくてわが魂彼のために活き、わが裔彼に仕え奉るべし。
21:32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra : * et annuntiábunt cæli iustítiam eius pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus. 来るべき代の人々主につきて告げらるることあらん、また諸天は生まるべき民、主の造り給える者に、その義を告ぐべし。
Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. アンティフォナ 彼らは、自分たちのために私の服らを引き裂いた。私の服をくじで引いた。
Ant. 3 Insurrexérunt in me * testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi. アンティフォナ 3 邪悪な証人たちは私に向かって立ち上がった、そして邪悪は自分に嘘ついた。
Psalmus 26 詩篇 26
26:1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo? 主はわが光、わが救拯なり。我誰をか恐るべき。
26:1 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo? 主はわが生命の保護者なり我誰にか怖じ惑うべき。
26:2 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas : 悪しき徒輩我を悩ますわが敵は、わが肉を食まんとて、
26:2 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt. 我に迫る間に、自ら弱り倒れたり。
26:3 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum. たとい陣立てして我を攻むとも、わが心臆せじ、
26:3 Si exsúrgat advérsum me prǽlium, * in hoc ego sperábo. たとい戦鬪起りて我を敵とすとも、我その時にも、安んじてあらん。
26:4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ : ただ我一つの事を主に請い奉れり、わが求めんとする所とは、わが生くる日の限り、我主の家に住まわんこと、
26:4 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum eius. 是なりそは主の美わしきを見、その聖殿を訪わんためにこそ。
26:5 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo : * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui. それ、彼はその天幕に我を隠し、禍の日にその幕屋の奥に我をかくまい給えり。
26:5 In petra exaltávit me : * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos. 巌の上に我を高く挙げ、今わが敵の上にわが頭を抬げしめ給えり。
26:6 Circuívi, et immolávi in tabernáculo eius hóstiam vociferatiónis : * cantábo, et psalmum dicam Dómino. 我はめぐり、その幕屋にて歓喜の犠牲を献げたり。我は主に歌いて讃歌を唱え奉らん。
26:7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te : * miserére mei, et exáudi me. 主よ、わが汝に叫び奉れる声を聞し召して、我を憐み我に応え給え。
26:8 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea : * fáciem tuam, Dómine, requíram. わが心は汝に云えり、「わが面汝を探ね奉れり」と。主よ汝の御面を我探れ奉らん。
26:9 Ne avértas fáciem tuam a me : * ne declínes in ira a servo tuo. 我に御面を背向け給うなかれ、怒りて汝の下僕より離れ去り給うなかれ。
26:9 Adiútor meus esto : * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus. わが援助者たり給え、わが救いなる天主よ、我を棄て給わざれ、我を軽んじ給わざれ。
26:10 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me : * Dóminus autem assúmpsit me. それ、わが父わが母は我を棄てたり、されど主は我を拾い給えり。
26:11 Legem pone mihi, Dómine, in via tua : * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos. 主よ、汝の道における法を我に示し、わが敵ゆえに我を直き徑によりて導き給え。
26:12 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me : * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi. 我を悩ます者等の意に我を付し給うなかれ、そは偽証する者は我に逆らい起ち、不義は自らに対して偽りたればなり。
26:13 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium. 我は生ける者の国にて、主の善き物を見るべしと信じ奉る。
26:14 Exspécta Dóminum, viríliter age : * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. 主を待望め、雄々しく振舞え、汝の心を強うして、主に依賴め。
Ant. Insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi. アンティフォナ 邪悪な証人たちは私に向かって立ち上がった、そして邪悪は自分に嘘ついた。
V. Divisérunt sibi vestiménta mea. V. 彼らは、自分たちのために私の服らを引き裂いた。
R. Et super vestem meam misérunt sortem. R. 私の服をくじで引いた。
Pater noster, (totum secréto) qui es in cælis : sanctificétur nomen tuum : advéniat regnum tuum : fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie : et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris : et ne nos indúcas in tentatiónem : sed líbera nos a malo. 天にましますわれらの聖父よ(すべて沈黙の内に唱える)願わくは、御名の尊まれんことを、御国の来たらんことを、御旨の天に行わるる如く地にも行われんことを。われらの日用の糧を、今日われらに与え給え。われらが人に赦す如く、われらの罪を赦し給え。われらを試みに引き給わざれ、われらを悪より救い給え。
Lectio 1 朗読 1
De Lamentatióne Ieremíæ Prophétæ 預言者エレミアの哀歌
Lam. 2:8-11 エレミア哀歌 2:8-11
8 Heth. Cogitávit Dóminus dissipáre murum fíliæ Sion : teténdit funículum suum, et non avértit manum suam a perditióne : luxítque antemurále, et murus páriter dissipátus est. へト。主は娘シオンの石垣を崩さんと思い立ち給い、その繩を張りて、破壊する事より御手を引き給わざりき。されば鹿砦は哀しみ、石垣は悉く崩れたり。
9 Teth. Defíxæ sunt in terra portæ eius : pérdidit, et contrívit vectes eius : regem eius et príncipes eius in géntibus : non est lex, et prophétæ eius non invenérunt visiónem a Dómino. テト。その門は地に埋もれたり。彼その閂を毀ち砕き給えり。その王及びその諸侯は異邦人の間にあり、最早そこには律法なく、その預言者等の主より啓視を得たることなかりき。
10 Iod. Sedérunt in terra, conticuérunt senes fíliæ Sion : conspersérunt cínere cápita sua, accíncti sunt cilíciis, abiecérunt in terram cápita sua vírgines Ierúsalem. ヨド。娘シオンの長老等は地に坐して黙し、その頭に灰を振りかけて毛衣を纒えり。イエルサレムの娘等はその頭を地に垂れたり。
11 Caph. Defecérunt præ lácrimis óculi mei, conturbáta sunt víscera mea : effúsum est in terra iecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi. カフ。わが眼は涙に霞み、わが腹は九回し、わが肝は地に塗れたり、そは幼児や乳呑児が邑の街頭に絶え入りし時、わが民の娘の蹂躙られたるが故なり。
Ierúsalem, Ierúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum. エルサレムよ、エルサレムよ、おまえの天主なる主に回心せよ。
R. Omnes amíci mei dereliquérunt me, et prævaluérunt insidiántes mihi : trádidit me quem diligébam: * Et terribílibus óculis plaga crudéli percutiéntes, acéto potábant me. R. すべての私の友らは私を捨て去った。私に罠を張った者らが優位に立った。私が愛していた者が私を裏切った。目に恐ろしい者どもが残酷な傷を打ちたたき、私に酢を飲ませていた。
V. Inter iníquos proiecérunt me, et non pepercérunt ánimæ meæ. V. 彼らは邪悪な者たちの間で私を打ち投げ、私の霊魂を容赦しなかった。
R. Et terribílibus óculis plaga crudéli percutiéntes, acéto potábant me. R. 目に恐ろしい者どもが残酷な傷を打ちたたき、私に酢を飲ませていた。
Lectio 2 (Lam. 2:12-15) 朗読 2 (エレミア哀歌 2:12-15)
12 Lamed. Mátribus suis dixérunt : Ubi est tríticum et vinum ? cum defícerent quasi vulneráti in platéis civitátis : cum exhalárent ánimas suas in sinu matrum suárum. ラメド。彼等傷つける者の如く邑の街頭にて絶え入るに方り、その母等の懐にて息絶ゆるに方り、その母等に云えり、小麦と葡萄酒と何処にかある、と。
13 Mem. Cui comparábo te ? vel cui assimilábo te, fília Ierúsalem ? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo fília Sion ? Magna est enim velut mare contrítio tua : quis medébitur tui? メム。娘イエルサレムよ、我何にか汝を比えんや、また何にか汝を譬えんや。処女なる娘シオンよ、我何にか汝を擬えて、汝を慰めんや。実に汝の悲惨は海の如く大なり。誰か汝を医すことを得ん。
14 Nun. Prophétæ tui vidérunt tibi falsa et stulta, nec aperiébant iniquitátem tuam, ut te ad pœniténtiam provocárent : vidérunt autem tibi assumptiónes falsas, et eiectiónes. ヌン。汝の預言者等は汝の為に虚偽にして愚かなる事を見たり、されど汝の痛梅を喚起さん為に、汝の不義を発きたることなし。彼等が汝の為に見たるは、ただ虚偽の啓示と追放を招く事のみ。
15 Samech. Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam : sibilavérunt, et movérunt caput suum super fíliam Ierúsalem : Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gáudium univérsæ terræ? サメク。路行く人々は皆汝に向かいて手を拍ち、娘イエルサレムに向かいて嘲り、また頭を振りて云えり、全地の歓喜たりし、かの完き美の邑とは是なるか、と。
Ierúsalem, Ierúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum. エルサレムよ、エルサレムよ、おまえの天主なる主に回心せよ。
R. Velum templi scissum est, * Et omnis terra trémuit : latro de cruce clamábat, dicens : Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum. R. 神殿の幕は引き裂かれた。全地は震え動いた。十字架から盗賊は叫んでいた。「主よ、私を思い出し給え、御身が御国に来たらん時」と。
V. Petræ scissæ sunt, et monuménta apérta sunt, et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt. V. 巌らは裂けた。墓らは開いた。眠っていた多くの義人らの肉体が、蘇った。
R. Et omnis terra trémuit : latro de cruce clamábat, dicens : Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum. R. 全地は震え動いた。十字架から盗賊は叫んでいた。「主よ、私を思い出し給え、御身が御国に来たらん時」と。
Lectio 3 (Lam. 3:1-9) 朗読 3 (エレミア哀歌 3:1-9)
1 Aleph. Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis eius. アレフ。我は彼の御義憤の笞に逢いて惨ましき目を見る人なり。
2 Aleph. Me minávit, et addúxit in ténebras, et non in lucem. アレフ。彼が我を駆りて至らしめ給えるは、暗闇の中にして光明の中にあらず。
3 Aleph. Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die. アレフ。彼は終日ただ我に手向かい、また手向かい給えり。
4 Beth. Vetústam fecit pellem meam et carnem meam ; contrívit ossa mea. ベト。彼はわが皮膚とわが肉とを老いしめ、わが骨を砕き給えり。
5 Beth. Ædificávit in gyro meo, et circúmdedit me felle et labóre. ベト。わが周囲に築きて我を囲むに、苦汁と辛酸とを以てし給えり。
6 Beth. In tenebrósis collocávit me, quasi mórtuos sempitérnos. ベト。我を恒久に死せる者等の如く、暗き処に置き給えり。
7 Ghimel. Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar : aggravávit cómpedem meum. ギメル。彼は周壁を築き我を沮みて、出るを得ざらしめ、わが足枷を重くし給えり。
8 Ghimel. Sed et cum clamávero, et rogávero, exclúsit oratiónem meam. ギメル。剰えわが叫びて願う時と雖も、わが祈祷を斥け給えり。
9 Ghimel. Conclúsit vias meas lapídibus quadris ; sémitas meas subvértit. ギメル。四角の切石もてわが道を閉塞し、わが径を崩し給えり。
Ierúsalem, Ierúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum. エルサレムよ、エルサレムよ、おまえの天主なる主に回心せよ。
R. Vínea mea elécta, ego te plantávi: * Quómodo convérsa es in amaritúdinem, ut me crucifígeres et Barábbam dimítteres? R. 選ばれた私のブドウの木よ、お前を植えたのは私だ。どうしてお前はそんなに苦くなったのか、私を十字架に付け、バラバを釈放するほど。
V. Sepívi te, et lápides elégi ex te, et ædificávi turrim. V. 私はお前を接ぎ木し、お前から石らを取り除き、塔を建てた。
R. Quómodo convérsa es in amaritúdinem, ut me crucifígeres et Barábbam dimítteres? R. どうしてお前はそんなに苦くなったのか、私を十字架に付け、バラバを釈放するほど。
R. Vínea mea elécta, ego te plantávi: * Quómodo convérsa es in amaritúdinem, ut me crucifígeres et Barábbam dimítteres? R. 選ばれた私のブドウの木よ、お前を植えたのは私だ。どうしてお前はそんなに苦くなったのか、私を十字架に付け、バラバを釈放するほど。
In II Noctúrno 第二 夜課
Ant. 4 Vim faciébant * qui quærébant ánimam meam. アンティフォナ 4 私の霊魂を求めた者たちは、暴力を使った。
Psalmus 37 詩篇 37
37:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me. 主よ、猛り立ちて我を責め給うなかれ、また怒りて我を懲らし給うなかれ。
37:3 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi : * et confirmásti super me manum tuam. 実に汝の矢は我に立ち、汝は御手もて我を固く抑え給えり。
37:4 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ : * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum. 汝の御忿怒によりてわが肉に健かなる所なく、わが罪ゆえにわが骨に平安き所なし。
37:5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum : * et sicut onus grave gravátæ sunt super me. 実にわが不義はわが頭を越え、重荷の如く我に甚だ重くなれり。
37:6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ. わが愚かさゆえに、わが傷は膿み腐れたり。
37:7 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem : * tota die contristátus ingrediébar. 我は悲惨なる者となり果て、絶えず屈みて、終日悲しみ歩みぬ。
37:8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus : * et non est sánitas in carne mea. そはわが腰迷妄にて満たされ、わが肉に健かなる所なければなり。
37:9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis : * rugiébam a gémitu cordis mei. 我は、悩みていたく挫けたり、わが心の呻くによりて叫びぬ。
37:10 Dómine, ante te omne desidérium meum : * et gémitus meus a te non est abscónditus. 主よ、わが望はすべて汝の御前にあり、わが呻吟は汝に隠れなし。
37:11 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea : * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. わが心擾され、わが力我を去りたり、わが目の光さえ我にあらず。
37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt. わが友わが近き者も、我に逆らい迫り来て立てり。
37:12-13 Et qui iuxta me erant, de longe stetérunt : * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam. わが傍にありし者も、遥かに立ちぬ。
37:13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes : * et dolos tota die meditabántur. わが生命を狙う者暴力を用い、我に悪事を企む者空事を語りて終日詭計をめぐらしぬ。
37:14 Ego autem tamquam surdus non audiébam : * et sicut mutus non apériens os suum. されど我は聾者の如く聞かずまたロを開かずして啞者の如くなりき。
37:15 Et factus sum sicut homo non áudiens : * et non habens in ore suo redargutiónes. かく我は聞かず、返し言を口にせざる人の如くになりぬ。
37:16 Quóniam in te, Dómine, sperávi : * tu exáudies me, Dómine, Deus meus. 主よ、我汝に依賴みたれば、主わが天主よ、汝は我に応え給わん。
37:17 Quia dixi : Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei : * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt. それ、我は云いぬ、「願わくはわが敵の我に就きて喜ぶことなかれかし。彼等はわが足のよろめける間に、我に向かいて大言を吐きたればなり。」と。
37:18 Quóniam ego in flagélla parátus sum : * et dolor meus in conspéctu meo semper. 実に我は鞭打を覚悟せり、わが苦痛は常にわが眼前にあり。
37:19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo : * et cogitábo pro peccáto meo. 実に我はわが不義を告白し、わが罪ゆえに物思わん。
37:20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me : * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque. されどわが敵は活きて我よりも強し。また不当に我を憎む者殖えたり。
37:21 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi : * quóniam sequébar bonitátem. 悪もて善に報ゆる者、我が善を追い求むとて、我を譏れり。
37:22 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus : * ne discésseris a me. 主わが天主よ、我を棄て給うなかれ、我より離れ給うなかれ。
37:23 Inténde in adiutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ. 主よ、わが救拯の天主よ、わが援助に心向け給え。
Ant. Vim faciébant qui quærébant ánimam meam. アンティフォナ 私の霊魂を求めた者たちは、暴力を使った。
Ant. 5 Confundántur * et revereántur, qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam. アンティフォナ 5 私の霊魂を奪い取ろうと探し求める者らは、赤面し辱められよ。
Psalmus 39 詩篇 39
39:2 Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi. 我主を待望み、また待望みたるに、彼我に御意を留め給いぬ。
39:3 Et exaudívit preces meas : * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis. しかしてわが祈願を聴き容れ、我を悲惨の抗より渣滓の泥より、引出し、
39:3 Et státuit super petram pedes meos : * et diréxit gressus meos. わが足を岩の上に立たしめ、わが歩みを導き給いき。
39:4 Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro. また新しき歌を、我等の天主に献ぐる歌を、わがロに授け給いぬ。
39:5 Vidébunt multi, et timébunt : * et sperábunt in Dómino. 多くの人見て畏れ、主に依賴むに至らん。
39:5 Beátus vir, cuius est nomen Dómini spes eius : * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas. 幸福なるかな、己が希望を主の御名に置き、空しきもの、偽りの愚かなるものを顧みたることなき人。
39:6 Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua : * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi. 主よわが天主よ、汝は奇しき御業を数多なし給えり、汝の思召しにおいて汝の如き者はあらず。
39:6 Annuntiávi et locútus sum : * multiplicáti sunt super númerum. 我は告げたり、語りたり、されどそは数うるには餘りに多し。
39:7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti : * aures autem perfecísti mihi. 汝は犠牲と献物とを欲み給わずして、我に耳を備え給えり。
39:7-8 Holocáustum et pro peccáto non postulásti : * tunc dixi : Ecce vénio. 燔祭と罪祭とは汝これを求め給わざりき。その時我云いけらく、「視給え、我来る。
39:9 In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam : * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei. 書の卷頭にわがこと録されたり、我こそ御旨を行うべけれと。わが天主よ、我はそを欲めり、汝の法はわが心の中にあり。」
39:10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna, * ecce lábia mea non prohibébo : Dómine, tu scisti. 我は大いなる集会の中にて汝の義を告げたり。視よ、我わがロ唇を制止めじ、主よ、汝これを知り給う。
39:11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo : * veritátem tuam et salutáre tuum dixi. 我は汝の義をわが心の内に秘め置かず、汝の真実と汝の御救拯とを宜べたり。
39:11 Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo. 汝の御憐憫と汝の真実とは、我これを大いなる会に隠さざりき。
39:12 Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me : * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me. 主よ、されば汝は御憐憫を我より遠ざけ給わざれ。
39:13 Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus : * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem. 汝の御憐憫と汝の真実とは常に我を支えたり。
39:13 Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei : * et cor meum derelíquit me. そは数知れぬ禍我を囲み、わが不義我を捉えたれば、我見ることを得ざりしが故なり。是等はわが頭髮にまさりて多く、わが気力我を去りたり。
39:14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me : * Dómine, ad adiuvándum me réspice. 主よ、我を救い出し給うこと、御意に適えかし。主よ、我を助けんと顧み給え。
39:15 Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam. わが生命を奪わんと附狙う者は斉しく事敗れて恥じ入れよかし。
39:15 Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala. 我に悪事を企む者は退きて恥じ入れよかし。
39:16 Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi : Euge, euge. 我に「善哉、善哉!」という者は、立所にその恥辱を蒙れよかし。
39:17 Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te : * et dicant semper : Magnificétur Dóminus : qui díligunt salutáre tuum. 願わくは凡て汝を求むる者が汝によりて喜び楽しまんことを、また汝の御救拯を愛ずる者が、常に「主は頌えられさせ給え!」と云わんことを。
39:17 Ego autem mendícus sum et pauper : * Dóminus sollícitus est mei. さて我は物乞にして貧し。されど主我を御心にかけ給う。
39:18 Adiútor meus, et protéctor meus tu es : * Deus meus, ne tardáveris. 汝はわが援助者、わが保護者に在す。わが天主よ、ためらい給うなかれ。
Ant. Confundántur et revereántur, qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam. アンティフォナ 私の霊魂を奪い取ろうと探し求める者らは、赤面し辱められよ。
Ant. 6 Aliéni * insurrexérunt in me, et fortes quæsiérunt ánimam meam. アンティフォナ 6 よそ者たちが私に対して立ち上がった。強い者どもが私の霊魂を求めた。
Psalmus 53 詩篇 53
53:1 Deus, in nómine tuo salvum me fac : * et in virtúte tua iúdica me. 天主よ、汝の御名によりて我を救い、汝の御徳能によりて我を審判き給え。
53:2 Deus, exáudi oratiónem meam : * áuribus pércipe verba oris mei. 天主よ、わが祈を聴き容れ、わがロの言を御耳に留め給え。
53:3 Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam : * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum. そは他人等我に起ち逆らい、猛き者等わが生命を索めたればなり。彼等はその眼前に天主を置きたることなし。
53:4 Ecce enim Deus ádiuvat me : * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. 実にも視よ、天主はわが祐助者、主はわが生命の支持者にて在す。
53:5 Avérte mala inimícis meis : * et in veritáte tua dispérde illos. わが敵にその悪を転らし回し、汝の信実によりて彼等を亡ぼし給え。
53:6 Voluntárie sacrificábo tibi, * et confitébor nómini tuo, Dómine : quóniam bonum est : 我は快く汝に供物を献げ奉らん、主よ、我は汝の御名を頌え奉らん、そは美わしければなり。
53:7 Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me : * et super inimícos meos despéxit óculus meus. 実に汝はあらゆる患難より我を救い出し給えり、かくてわが眼わが敵を見下したるなり。
Ant. Aliéni insurrexérunt in me, et fortes quæsiérunt ánimam meam. アンティフォナ よそ者たちが私に対して立ち上がった。強い者どもが私の霊魂を求めた。
V. Insurrexérunt in me testes iníqui. V. 邪悪な証言者らが立ち上がった。
R. Et mentíta est iníquitas sibi. R. 邪悪は自分に嘘を言った。
Pater noster, (totum secréto) qui es in cælis : sanctificétur nomen tuum : advéniat regnum tuum : fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie : et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris : et ne nos indúcas in tentatiónem : sed líbera nos a malo. 天にましますわれらの聖父よ(すべて沈黙の内に唱える)願わくは、御名の尊まれんことを、御国の来たらんことを、御旨の天に行わるる如く地にも行われんことを。われらの日用の糧を、今日われらに与え給え。われらが人に赦す如く、われらの罪を赦し給え。われらを試みに引き給わざれ、われらを悪より救い給え。
Lectio 4 朗読 4
Ex tractátu sancti Augustíni Epíscopi super Psalmos 司教聖アウグスティヌスの詩篇注解より
In Psalmum 63 ad versum 2 詩篇63第二節について
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, a multitúdine operántium iniquitátem. Iam ipsum caput nostrum intueámur. Multi Mártyres tália passi sunt, sed nihil sic elúcet, quómodo caput Mártyrum : ibi mélius intuémur, quod illi expérti sunt. Protéctus est a multitúdine malignántium, protegénte se Deo, protegénte carnem suam ipso Fílio, et hómine, quem gerébat : quia fílius hóminis est, et Fílius Dei est. Fílius Dei, propter formam Dei : fílius hóminis, propter formam servi, habens in potestáte pónere ánimam suam, et recípere eam. Quid ei potuérunt fácere inimíci ? Occidérunt corpus, ánimam non occidérunt. Inténdite. Parum ergo erat, Dóminum hortári Mártyres verbo, nisi firmáret exémplo. 天主よ、御身は私を、悪人どもの集いから、邪悪を行う多くの者どもから保護し給うた。私たちの頭(かしら)なる方を見てみよう。多くの殉教者たちは、同様に苦しんだ。しかし殉教者の頭である方のようにそれほど輝き出るほどのものではなかった。そこ(=頭)において、私たちは彼らが苦しんだことをより良く見ることが出来る。彼は多くの悪人どもから守られた、天主が彼を守りつつ、聖子が、そして主が身に取った人間が、自分の体を守りつつ。何故なら、彼は人の子であり、天主の聖子であるから。彼は、天主の形(forma)のために天主の子である。またしもべの姿(forma)のために人の子である。主は、御自分の命(anima)を取り、それを受ける権能を持っている。敵どもは彼に何が出来ただろうか?彼らは肉体を殺したが、霊魂は殺さなかった。注意せよ。主が御自分の模範によって殉教者を強めなかったのなら、言葉で彼らを励ましても、それは小さなことにすぎなかった。
R. Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus comprehéndere me: * Cotídie apud vos eram in templo docens, et non me tenuístis : et ecce flagellátum dúcitis ad crucifigéndum. R. おまえたちは泥棒を捕まえるかのように、剣と棍棒を持って出てきた。私は毎日神殿でおまえたちのもとにいて教えていたが、おまえたちは私を捕まえようとしなかった。見よ、今、おまえたちは、[私を]むち打ち十字架に付けようと引き連れている。
V. Cumque iniecíssent manus in Iesum, et tenuíssent eum, dixit ad eos. V. 彼らがイエズスに手を置き、主を捕らえるとき、主は彼らに言った。
R. Cotídie apud vos eram in templo docens, et non me tenuístis : et ecce flagellátum dúcitis ad crucifigéndum. R. 私は毎日神殿でおまえたちのもとにいて教えていたが、おまえたちは私を捕まえようとしなかった。見よ、今、おまえたちは、[私を]むち打ち十字架に付けようと引き連れている。
Lectio 5 朗読 5
Nostis qui convéntus erat malignántium Iudæórum, et quæ multitúdo erat operántium iniquitátem. Quam iniquitátem ? Quia voluérunt occídere Dóminum Iesum Christum. Tanta ópera bona, inquit, osténdi vobis : propter quod horum me vultis occídere ? Pértulit omnes infírmos eórum, curávit omnes lánguidos eórum, prædicávit regnum cælórum, non tácuit vítia eórum, ut ipsa pótius eis displicérent, non médicus, a quo sanabántur. His ómnibus curatiónibus eius ingráti, tamquam multa febre phrenétici, insaniéntes in médicum, qui vénerat curáre eos, excogitavérunt consílium perdéndi eum : tamquam ibi voléntes probáre, utrum vere homo sit, qui mori possit, an áliquid super hómines sit, et mori se non permíttat. Verbum ipsórum agnóscimus in Sapiéntia Salomónis : Morte turpíssima, ínquiunt, condemnémus eum. Interrogémus eum : erit enim respéctus in sermónibus illíus. Si enim vere Fílius Dei est, líberet eum. あなたは、悪しきユダヤ人たちの集いが何であったかを、邪悪を行う多くの者どもがどのような者たちであったかを知っている。どのような邪悪であったのか?彼らは主イエズス・キリストを殺そうと望んだからだ。主は言い給う。私はおまえたちにかくもよい業を見せた、これらのうちの何のためにおまえたちは私を殺そうと望むのか?主は彼らのすべての弱さを取り除いた、彼らのすべての病を癒やした、天の国を宣教した、彼らを悲しませないように彼らの悪徳に触れなかった、それによって彼らが癒やされていた医者ではなかった。主のすべてのこれらの癒やしは、感謝されず、高熱を病んでいる狂った人々のように、彼らを癒やそうと来た医者に反対して狂い、彼を滅ぼそうと計画を考え出した。死ぬことが出来る本物の人間であるか、あるいは人間を超える何かであり死ぬことが許されていないのかどうかを試そうとするかのように。ソロモンの知恵の書に次の言葉があるのを私たちは知っている。「彼らは言う、もっとも恥ずかしい死によって、彼を断罪しよう。彼に尋問しよう。かの言葉において関係があるだろうから。もしも本当に天主の聖子であるなら、主は彼を救うだろう。
R. Ténebræ factæ sunt, dum crucifixíssent Iesum Iudǽi : et circa horam nonam exclamávit Iesus voce magna : Deus meus, ut quid me dereliquísti? * Et inclináto cápite, emísit spíritum. R. ユダヤ人らがイエズスを十字架に付けていたとき、暗闇となった。午後三時頃イエズスは大きな声で叫んだ。我が天主よ、何故私を捨て給うたのか?そして頭(こうべ)を垂れて、息を引き取った。
V. Exclámans Iesus voce magna, ait : Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum. V. イエズスは大きな声で叫んで、こう言う。聖父よ、御身の御手に我が霊を委ね奉る。
R. Et inclináto cápite, emísit spíritum. R. そして頭(こうべ)を垂れて、息を引き取った。
Lectio 6 朗読 6
Exacuérunt tamquam gládium linguas suas. Non dicant Iudǽi : Non occídimus Christum. Étenim proptérea eum dedérunt iúdici Piláto, ut quasi ipsi a morte eius videréntur immúnes. Nam cum dixísset eis Pilátus : Vos eum occídite, respondérunt : Nobis non licet occídere quemquam. Iniquitátem facínoris sui in iúdicem hóminem refúndere volébant : sed numquid Deum iúdicem fallébant ? Quod fecit Pilátus, in eo ipso quod fecit, aliquántum párticeps fuit : sed in comparatióne illórum multo ipse innocéntior. Ínstitit enim quantum pótuit, ut illum ex eórum mánibus liberáret : nam proptérea flagellátum prodúxit ad eos. Non persequéndo Dóminum flagellávit, sed eórum furóri satisfácere volens : ut vel sic iam mitéscerent, et desínerent velle occídere, cum flagellátum vidérent. Fecit et hoc. At ubi perseveravérunt, nostis illum lavísse manus, et dixísse, quod ipse non fecísset, mundum se esse a morte illíus. Fecit tamen. Sed si reus, quia fecit vel invítus : illi innocéntes, qui coëgérunt, ut fáceret ? Nullo modo. Sed ille dixit in eum senténtiam, et iussit eum crucifígi, et quasi ipse occídit : et vos, o Iudǽi, occidístis. Unde occidístis ? Gládio linguæ : acuístis enim linguas vestras. Et quando percussístis, nisi quando clamástis : Crucifíge, crucifíge? 彼らは舌を剣のように使った。ユダヤ人らはこう言わないように「私たちはキリストを殺さなかった」と。このために彼らは主をピラトに裁判官として渡した、それは彼らが主の死について無罪であるかのように見えるためだった。何故ならピラトが彼らに「彼をお前たちが死刑にせよ」と言ったとき、彼らはこう答えたからだ。「私たちには誰をも死刑にすることが許されていません」と。彼らの犯罪の邪悪さ、彼らは人間の裁判官に送り返すことを望んでいた。しかし彼らは天主なる裁判官を騙していただろうか?ピラトがしたことは、彼がしたことそれ自体においては、彼はある程度、共犯だった。しかしユダヤ人らと比べると、彼自身はほとんど罪がない。何故なら、彼は自分にできる限り、彼らの手から主を逃そうと試みたからだ。このために彼は主を鞭打った、そして主を彼らに導いた。彼は主を虐めるために鞭打ったのではなく、彼らの怒りを宥めることを望んでそうした。彼らが主の鞭打たれるのを見て、彼らはついに満足して殺すことを望まなくなるように。彼はこれをもした。しかし彼らが求め続けると、あなたたちは知っているが彼は手を洗い、自分がこれをしたのではない、自分には彼の死について罪がないと言った。しかし、彼は行った。だがもし彼が嫌々ながら行ったから被告であるなら、彼がそうするように、強制した彼らは無罪なのか?決してそうではない。しかし彼は主に判決を下した、そして主が十字架に付けられるように命じた、そして彼が殺したかのようである。しかし、おお、ユダヤ人らよ、お前たちが殺したのだ。どうやって殺したのか?舌の剣で。おまえたちの舌は実に鋭い。おまえたちが叩いたとき、つまりおまえたちがこう叫んだときではなかったか?「十字架に付けよ、十字架に付けよ!」と。
R. Ánimam meam diléctam trádidi in manus iniquórum, et facta est mihi heréditas mea sicut leo in silva : dedit contra me voces adversárius, dicens : Congregámini, et properáte ad devorándum illum : posuérunt me in desérto solitúdinis, et luxit super me omnis terra: * Quia non est invéntus qui me agnósceret, et fáceret bene. R. 愛された私の霊魂は、邪悪な者どもの手に渡された、私の遺産は私にとって森の中のライオンのようになった。それは私に反対してこう言って声を上げた。「集え、そして彼を食べ尽くしに急げ」と。彼らは孤独の砂漠に私を置いた、全地は私の上に光った。私を認めた者、よく為した者は見つけられなかった。
V. Insurrexérunt in me viri absque misericórdia, et non pepercérunt ánimæ meæ. V. 人々は私に対して憐れみもなく立ち上がった、そして私の霊魂を容赦しなかった。
R. Quia non est invéntus qui me agnósceret, et fáceret bene. R. 私を認めた者、よく為した者は見つけられなかった。
R. Ánimam meam diléctam trádidi in manus iniquórum, et facta est mihi heréditas mea sicut leo in silva : dedit contra me voces adversárius, dicens : Congregámini, et properáte ad devorándum illum : posuérunt me in desérto solitúdinis, et luxit super me omnis terra: * Quia non est invéntus qui me agnósceret, et fáceret bene. R. 愛された私の霊魂は、邪悪な者どもの手に渡された、私の遺産は私にとって森の中のライオンのようになった。それは私に反対してこう言って声を上げた。「集え、そして彼を食べ尽くしに急げ」と。彼らは孤独の砂漠に私を置いた、全地は私の上に光った。私を認めた者、よく為した者は見つけられなかった。
In III Noctúrno 第三 夜課
Ant. 7 Ab insurgéntibus in me * líbera me, Dómine, quia occupavérunt ánimam meam. アンティフォナ 7 私に対して逆らって立つ者どもから私を解放し給え、主よ、彼らは私の霊魂を占領した。
Psalmus 58 詩篇 58
58:2 Éripe me de inimícis meis, Deus meus : * et ab insurgéntibus in me líbera me. わが天主よ、わが敵より我を援け出し、我に起ち逆らう者より我を救い給え。
58:3 Éripe me de operántibus iniquitátem : * et de viris sánguinum salva me. 不義を行う者より我を援け出し、血を流す人々より我を救い給え。
58:4 Quia ecce cepérunt ánimam meam : * irruérunt in me fortes. 実にも視よ、彼等わが魂を捕え、猛き者等我に襲いかかれり。
58:5 Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine : * sine iniquitáte cucúrri, et diréxi. 主よ、我には不義も罪もあらず、我は不義なく走りて、直く往けり。
58:6 Exsúrge in occúrsum meum, et vide : * et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël, 我を迎えんと起ち給え、視給え、汝主万軍の天主よ、イスラエルの天主よ、
58:6 Inténde ad visitándas omnes gentes : * non misereáris ómnibus, qui operántur iniquitátem. すべての異邦人等を罰せんために御意を傾け給え、悪を行う者共を悉く隣み給うなかれ。
58:7 Converténtur ad vésperam : et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem. 彼等はタに帰り来り、犬の如く飢餓を忍びて邑をめぐり歩かん。
58:8 Ecce loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum : * quóniam quis audívit? 視よ、彼等そのロもて語らんに劍その唇にあり、「それ、誰か聞きたる。」と。
58:9 Et tu, Dómine, deridébis eos : * ad níhilum dedúces omnes gentes. されど主よ、汝は彼等を嗤い給わん、異邦人を悉く無に帰せしめ給わん。
58:11 Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es : * Deus meus, misericórdia eius prævéniet me. 我汝をわが力と恃み奉らん、汝はわが扶助者に在せばなり。わが天主、その御憐憫は我に先んずべし。
58:12 Deus osténdet mihi super inimícos meos, ne occídas eos : * nequándo obliviscántur pópuli mei. 天主はわが敵に就きて、我に示し給わん。わが民のいつも忘れざるよう彼等を殺し給うなかれ。
58:13 Dispérge illos in virtúte tua : * et depóne eos, protéctor meus, Dómine : わが保護者なる主よ、汝の御徳能もて彼等を散らし、彼等を倒し給え、
58:14 Delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum : * et comprehendántur in supérbia sua. そは彼等のロの罪とその唇の言の故なり。彼等をして己が驕慢にかからしめ給え。
58:15 Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur in consummatióne : * in ira consummatiónis, et non erunt. 彼等はその呪咀と虚偽との故に知れ渡るべし、そは彼等の滅びたる時、御忿怒により滅びて、あらずなりたる時なり。
58:16 Et scient quia Deus dominábitur Iacob : * et fínium terræ. かくて彼等は天主がヤコブを統治め、地の果までも然なし給うべきことを知るに至らん。
58:17 Converténtur ad vésperam : et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem. 彼等はタに帰り来り、犬の如く飢餓を忍びて邑をめぐり歩かん。
58:18 Ipsi dispergéntur ad manducándum : * si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt. 彼等は食わんがために散々にならん、されど飽くことなくば、呟くべし。
58:19 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam : * et exsultábo mane misericórdiam tuam. さりながら我は汝の御徳能を𧦅い、朝に汝の御憐爛を喜び躍らん。
58:20 Quia factus es suscéptor meus, * et refúgium meum, in die tribulatiónis meæ. そは汝わが患難の日に、わが支持者、わが避難場となり給いたればなり。
58:21 Adiútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es : * Deus meus, misericórdia mea. わが祐助者よ、我汝に奏で歌わん、汝は天主わが支持者にして、わが天主わが憐憫に在せばなり。
Ant. Ab insurgéntibus in me líbera me, Dómine, quia occupavérunt ánimam meam. アンティフォナ 私に対して逆らって立つ者どもから私を解放し給え、主よ、彼らは私の霊魂を占領した。
Ant. 8 Longe fecísti * notos meos a me : tráditus sum, et non egrediébar. アンティフォナ 8 御身はわが知人を我より遠ざけ給えり。私は渡され、そして出で来らざりき。
Psalmus 87 詩篇 87
87:1 Dómine, Deus salútis meæ : * in die clamávi et nocte coram te. 主よ、わが救拯の天主よ、我は昼も夜も汝の御前に叫べり。
87:2 Intret in conspéctu tuo orátio mea : * inclína aurem tuam ad precem meam : 願わくはわが祈祷を御眼前に至らしめ、わが懇請に御耳を傾け給え。
87:3 Quia repléta est malis ánima mea : * et vita mea inférno appropinquávit. そはわが霊魂禍に満たされ、わが生命冥府に近づきたればなり。
87:4 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum : * factus sum sicut homo sine adiutório, inter mórtuos liber. 我は穴に下るべき者とせられたり、我は援助なき人の如くなりたり、
87:5 Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius : * et ipsi de manu tua repúlsi sunt. 死者の中に放たれて汝の最早御心に記め給わざる、墓の中に眠る傷つける者の如くに。即ちこの者共は汝の御手より棄てられたり。
87:6 Posuérunt me in lacu inferióri : * in tenebrósis et in umbra mortis. 彼等は我を深き穴に、暗き処に、死の蔭に置けり。
87:7 Super me confirmátus est furor tuus : * et omnes fluctus tuos induxísti super me. 汝の御忿怒は我に向かいて激し、汝その諸々の波涛をわが上に至らしめ給えり。
87:8 Longe fecísti notos meos a me : * posuérunt me abominatiónem sibi. 汝はわが知人を我より遠ざけ給えり。彼等は我を己等にとりて憎むべき者となしたり。
87:9 Tráditus sum, et non egrediébar : * óculi mei languérunt præ inópia. 我は付されて出で来らざりき、わが眼は艱難によりて衰えぬ。
87:10 Clamávi ad te, Dómine, tota die : * expándi ad te manus meas. 主よ、我終日汝に向かいて叫び、汝に向かいてわが手をさし伸べき。
87:11 Numquid mórtuis fácies mirabília : * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi? 汝は死者に奇蹟を行わんとし給うや。即ち医師等彼等を蘇生らせて、彼等の汝を頌え奉ることあらんや。
87:12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne? 何人か墓の中にて汝の御仁慈を、滅亡の裡にて汝の信実を、宜伝うることあらんや。
87:13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et iustítia tua in terra obliviónis? 汝の奇蹟は暗闇に、汝の義は忘却の国に、知らるることあらんや。
87:14 Et ego ad te, Dómine, clamávi : * et mane orátio mea prævéniet te. されど主よ、我は汝に向かいて叫べり、わが祈祷は朝に汝の御前に至らん。
87:15 Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam : * avértis fáciem tuam a me? 主よ、汝何とてわが祈祷を斥け給いしぞ、御面を我に背向け給いしぞ。
87:16 Pauper sum ego et in labóribus a iuventúte mea : * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus. 我貧しくて、わが幼少より苦労したり、挙げられては貶されて、恥じ惑えり。
87:17 In me transiérunt iræ tuæ : * et terróres tui conturbavérunt me. 汝の御忿怒わが上を過ぎたり、汝の恐ろしさ我を惑わせたり。
87:18 Circumdedérunt me sicut aqua tota die : * circumdedérunt me simul. 是等は終日水の如く我を囲繞れり、相共に我を囲めり。
87:19 Elongásti a me amícum et próximum : * et notos meos a miséria. 汝我より友をも隣人をも遠ざけ給えり、また不遇のゆえにわが知人をも然なし給えり。
Ant. Longe fecísti notos meos a me : tráditus sum, et non egrediébar. アンティフォナ 御身はわが知人を我より遠ざけ給えり。私は渡され、そして出で来らざりき。
Ant. 9 Captábunt * in ánimam iusti, et sánguinem innocéntem condemnábunt. アンティフォナ 9 彼らは義人の霊魂をつけ狙おうとする、また、罪なき血を罪に定めんとする。
Psalmus 93 詩篇 93
93:1 Deus, ultiónum Dóminus : * Deus ultiónum líbere egit. 主は復讐の天主なり、復讐の天主は思いのままに行い給えり。
93:2 Exaltáre, qui iúdicas terram : * redde retributiónem supérbis. 起ち給え、汝地を審判き給う者よ、傲る者に報を返し給え。
93:3 Úsquequo peccatóres, Dómine, * úsquequo peccatóres gloriabúntur : いつまでか罪人等は、主よ、いつまでか罪人等は誇るべき、
93:4 Effabúntur et loquéntur iniquitátem : * loquéntur omnes qui operántur iniustítiam? 放言して不義を語るべき、凡て不正を行う者語るべき。
93:5 Pópulum tuum, Dómine, humiliavérunt : * et hereditátem tuam vexavérunt. 主よ、汝の民は、彼等の押し拉ぐ所となれり。彼等は汝の嗣産を悩ましたり。
93:6 Víduam et ádvenam interfecérunt : * et pupíllos occidérunt. 彼等は寡婦や外来者を殺し、孤児を屠れり。
93:7 Et dixérunt : Non vidébit Dóminus, * nec intélliget Deus Iacob. しかして云えらく、「主は見ざるべし、ヤコブの天主は悟らざるべし」と。
93:8 Intellígite, insipiéntes in pópulo : * et stulti, aliquándo sápite. 汝等民の中の無智なる者よ、曉れ。汝等愚かなる者よ、いつかは賢かれ。
93:9 Qui plantávit aurem, non áudiet ? * aut qui finxit óculum, non consíderat? 耳を植え給いし者、聞き給わざらんや。また目を形成り給いし者、見まもり給わずや。
93:10 Qui córripit gentes, non árguet : * qui docet hóminem sciéntiam? 国々の民を懲らし給う者、譴責め給わざらんや。人に知識を教え給う者ぞ。
93:11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum, * quóniam vanæ sunt. 主は人々の思念を、その空しきを、知り給う。
93:12 Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine : * et de lege tua docúeris eum, 主よ、至福なるかな、汝の躾け給う人、汝の法に就きて教え給う人。
93:13 Ut mítiges ei a diébus malis : * donec fodiátur peccatóri fóvea. これ、罪人のために坑の掘らるるまで、彼を禍の日より遁れしめて安らかならしめ給わんためなり。
93:14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam : * et hereditátem suam non derelínquet. それ主はその民を捨て給わざるべく、その嗣産を離れ給わざるべし、
93:15 Quoadúsque iustítia convertátur in iudícium : * et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde. 審判に正義帰り来り、心の直き者みなこれに循う者となるまでは、然らん。
93:16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes ? * aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem? 誰かわがため心根悪しき者等に敵い起たんや。また誰か我に与して、不義を行う者等に逆い立たんや。
93:17 Nisi quia Dóminus adiúvit me : * paulo minus habitásset in inférno ánima mea. 主もし我を助けわざりしならば、わが魂ほとんど冥府に住いしならんに。
93:18 Si dicébam : Motus est pes meus : * misericórdia tua, Dómine, adiuvábat me. 我が「わが足よろめけり」と云いし時にも、主よ、汝の御憐憫我を助けぬ。
93:19 Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo : * consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. わが心にわが苦しみの多きに従い、汝の御慰藉わが魂を楽しませたり。
93:20 Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis : * qui fingis labórem in præcépto? 律法によりて難き業を制定め給う汝に、不義の座関係ありや。
93:21 Captábunt in ánimam iusti : * et sánguinem innocéntem condemnábunt. 彼等は義人の魂緒をつけ狙いて、無辜き血を罪に定めんとす。
93:22 Et factus est mihi Dóminus in refúgium : * et Deus meus in adiutórium spei meæ. されど主はわがため避難所に、わが天主はわが希望の助け手になり給えり。
93:23 Et reddet illis iniquitátem ipsórum : et in malítia eórum dispérdet eos : * dispérdet illos Dóminus, Deus noster. かくて彼は彼等にその不義を報い、彼等の悪意によりてこれを滅ぼし給わん。主我等の天主はこれを滅ぼし給わん。
Ant. Captábunt in ánimam iusti, et sánguinem innocéntem condemnábunt. アンティフォナ 彼らは義人の霊魂をつけ狙おうとする、また、罪なき血を罪に定めんとする。
V. Locúti sunt advérsum me lingua dolósa. V. 彼らは私に反対して偽りの舌で語った。
R. Et sermónibus ódii circumdedérunt me, et expugnavérunt me gratis. R. 彼らは、憎しみの言葉で私を取り囲んだ。彼らは私に理由もなく戦いを挑んだ。
Pater noster, (totum secréto) qui es in cælis : sanctificétur nomen tuum : advéniat regnum tuum : fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie : et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris : et ne nos indúcas in tentatiónem : sed líbera nos a malo. 天にましますわれらの聖父よ(すべて沈黙の内に唱える)願わくは、御名の尊まれんことを、御国の来たらんことを、御旨の天に行わるる如く地にも行われんことを。われらの日用の糧を、今日われらに与え給え。われらが人に赦す如く、われらの罪を赦し給え。われらを試みに引き給わざれ、われらを悪より救い給え。
Lectio 7 朗読 7
De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos 使徒聖パウロのヘブレオ人への手紙
Heb. 4:11-15 ヘブレオ 4:11-15
11 Festinémus íngredi in illam réquiem : ut ne in idípsum quis íncidat incredulitátis exémplum. 12 Vivus est enim sermo Dei, et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti : et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus, compágum quoque ac medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis. 13 Et non est ulla creatúra invisíbilis in conspéctu eius : ómnia autem nuda et apérta sunt óculis eius, ad quem nobis sermo. 14 Habéntes ergo Pontíficem magnum, qui penetrávit cælos, Iesum Fílium Dei : teneámus confessiónem. 15 Non enim habémus Pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris : tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto. 不従順の同じような例に落ちるものがないように、私たちはその休息にはいろうと努めなければならない。実に、天主のみことばは、生きているもの、おこなうものであり、両刃の剣よりもするどいものであって、魂と霊、関節と骨髄とを切り分けて通り、心の思考と考えとを分けるほどのものである、被造物のうち一つとして、天主のみまえに隠れられるものはないのであって、私たちがいつか裁きを受けねばならない天主のみまえに、すべてはあきらかであり、ひらかれている。私たちには、天にはいられた偉大な大司祭、天主の子イエズスがあるのであるから、私たちが宣言する信仰に、しっかりとふみ止まろう。私たちの大司祭は、弱さに同情してくださらないお方ではなく、罪を除いてすべてを私たちと同様に味あわれた。
R. Tradidérunt me in manus impiórum, et inter iníquos proiecérunt me, et non pepercérunt ánimæ meæ : congregáti sunt advérsum me fortes: * Et sicut gigántes stetérunt contra me. R. 彼らは私を不敬な者どもの手に渡した。彼らは邪悪な者どもの中に私を投げ入れた。彼らは私の霊魂を容赦しなかった。強い者たちは私に反対して集った。巨人たちのように、私に対立して立ち上がった。
V. Aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam. V. 異邦人たちは私に反対して反乱した。強い者たちは私の霊魂を求めた。
R. Et sicut gigántes stetérunt contra me. R. 巨人たちのように、私に対立して立ち上がった。
Lectio 8 (Heb. 4:16 ; 5:1-3) 朗読 8 (ヘブレオ 4:16 ; 5:1-3)
16 Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ : ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. 1 Omnis namque Póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis : 2 qui condolére possit iis, qui ignórant et errant : quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte : 3 et proptérea debet quemádmodum pro pópulo, ita étiam pro semetípso offérre pro peccátis. したがって、私たちは、あわれみを受けるために、また時に適した助けの恩寵を見い出すために、信頼をもって恩寵の玉座に近づこう。大司祭はすべて、人間の中から選ばれ、天主に関することについて、人間のために任命されている。それは、罪をあがなうそなえものと生贄とをささげるためである。かれも弱さに包まれているのだから、無知な者と迷う人々とに同情することができる。そのために、かれは、人々のため、自分のために、罪について生贄をささげる義務がある。
R. Iesum trádidit ímpius summis princípibus sacerdótum, et senióribus pópuli. * Petrus autem sequebátur eum a longe, ut vidéret finem. R. イエズスを不敬な者は司祭長たちに、また民の長老たちに渡した。ペトロは遠くから主の後に従っていた、終わりを見ようと。
V. Adduxérunt autem eum ad Cáipham príncipem sacerdótum, ubi scribæ et pharisǽi convénerant. V. 彼らは主を司祭長のカイファのもとに差し出した。そこには律法学者とファリザイ人たちが集っていた。
R. Petrus autem sequebátur eum a longe, ut vidéret finem. R. ペトロは遠くから主の後に従っていた、終わりを見ようと。
Lectio 9 (Heb. 5:4-10) 朗読 9 (ヘブレオ 5:4-10)
4 Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Áaron. 5 Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut Póntifex fíeret : sed qui locútus est ad eum : Fílius meus es tu, ego hódie génui te. 6 Quemádmodum et in álio loco dicit : Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. 7 Qui in diébus carnis suæ preces, supplicationésque ad eum, qui possit illum salvum fácere a morte, cum clamóre válido, et lácrimis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. 8 Et quidem cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis, quæ passus est, obediéntiam : 9 et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi causa salútis ætérnæ, 10 appellátus a Deo Póntifex iuxta órdinem Melchísedech. そして、アアロンのように天主に召されたもの以外は、この誉れを自分でうけることができない。キリストも、大司祭となる誉れを自分でうけられたのではなく、こうかれにおおせられたお方によって立てられた。「あなたは私の子である。私は今日あなたを生んだ」。他のところでは、「あなたはメルキセデクの位にひとしく、永遠の司祭である」といわれている。キリストは、地上での生活のあいだ、大声の叫びと涙とをもって、ご自分を死から救うことのできるお方に、祈りと祈願とをささげ、その敬虔があったから聞きいれられた。かれは子であったのに、その苦しみによって従順を学び、完全なものとされて、ご自分に服従するすべての人の永遠のたすかりのもととなられた。そして天主は、メルキセデクの位にひとしい大司祭と宣された。
R. Caligavérunt óculi mei a fletu meo : quia elongátus est a me, qui consolabátur me. Vidéte omnes pópuli, * Si est dolor símilis sicut dolor meus. R. 私の目は私の涙にかすんだ。何故なら私を慰めてくれていた者が私から遠ざけられたからだ。すべての民よ、見よ、私の苦しみに匹敵するほどの苦しみがあるかを。
V. O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte. V. おお、道を通り過ぎるあなたたちすべてよ、注意してよく見よ。
R. Si est dolor símilis sicut dolor meus. R. 私の苦しみに匹敵するほどの苦しみがあるかを。
R. Caligavérunt óculi mei a fletu meo : quia elongátus est a me, qui consolabátur me. Vidéte omnes pópuli, * Si est dolor símilis sicut dolor meus. R. 私の目は私の涙にかすんだ。何故なら私を慰めてくれていた者が私から遠ざけられたからだ。すべての民よ、見よ、私の苦しみに匹敵するほどの苦しみがあるかを。
Réliqua dicúntur solúmmodo quando Matutínum a Láudibus separátur. 次は、朝課を賛課と別々に唱えるときにのみ、祈る。
Clara voce subiúngitur: はっきりした声で次を祈る。
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum. 主よ、願わくは、御身のこの家族を見そなわし給え。この家族のために、私たちの主イエズス・キリストは、悪をなす者どもの手に渡され、十字架の拷問を受けることを厭い給うことなかりし。
Et sub siléntio conclúditur: 沈黙の内に次で締めくくる。
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen. 御身と共に、聖霊の一致と共に代々に生きかつ統(しろし)めし給う天主よ。アメン。
Ad Laudes 賛課
Féria VI in Passióne et Morte Dómini 主の御受難と御死去の聖金曜日
Ant. 1 Próprio * Fílio suo non pepércit Deus, sed pro nobis ómnibus trádidit illum. アンティフォナ 1 天主は、御自身の聖子さえをも容赦しなかった。私たちすべてのために聖子を渡された。
Psalmus 50 詩篇 50
50:1 Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam. 天主よ、御仁慈の大いなるによりて、我を憐み、御憐憫の豊かなるによりて、わが不義を抹し給え。
50:2 Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam. 更に我よりわが不義を洗い去り、我よりわが罪を清め給え。
50:3 Ámplius lava me ab iniquitáte mea : * et a peccáto meo munda me. 実に我はわが不義を知る、わが罪は常にわが前にあり。
50:4 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco : * et peccátum meum contra me est semper. 我はただ汝御独りに罪を犯し、御前に悪しき事をなせり。
50:5 Tibi soli peccávi et malum coram te feci : * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris. これ、汝が詔勅の際に義と認められ、是非せられ給う時にも勝ち給わんがためなり。
50:6 Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum : * et in peccátis concépit me mater mea. 実にも視よ、我は不義の裡に孕まれ、わが母罪にありて我を孕せり。
50:7 Ecce enim veritátem dilexísti : * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi. 実にも視よ、汝は真実を愛で、汝の叡智の定かならぬ隠れたる事を我に顕し給えり。
50:8 Aspérges me hyssópo, et mundábor : * lavábis me, et super nivem dealbábor. 汝ヒソプもて我に潅ぎ給わん、さらば我清くなるべし。汝我を洗い給わん、さらば我雪よりも白くなるべし。
50:9 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam : * et exsultábunt ossa humiliáta. 汝喜びと楽しみとを、我に聞かせ給わん、さらば卑しめられたる骨雀躍すべし。
50:10 Avérte fáciem tuam a peccátis meis : * et omnes iniquitátes meas dele. わが罪に御面を背向け、わが不義を悉く抹し給え。
50:11 Cor mundum crea in me, Deus : * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis. 天主よ、わが衷に淨き心を創造り、わが腸の中に直き霊を新たに興し給え。
50:12 Ne proícias me a fácie tua : * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me. 我を御面前より棄て給わざれ、汝の聖なる霊を我より取り給わざれ。
50:13 Redde mihi lætítiam salutáris tui : * et spíritu principáli confírma me. 汝の救拯の喜びを我に返し、気高き霊もて我を固うし給え。
50:14 Docébo iníquos vias tuas : * et ímpii ad te converténtur. 我は不義なる者に汝の道を教えん、さらば不敬なる者汝の御許に立ち帰るべし。
50:15 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ : * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. 天主よ、わが救拯の天主よ、我を血より救い給え、さらばわが舌汝の義を喜び謳わん。
50:16 Dómine, lábia mea apéries : * et os meum annuntiábit laudem tuam. 主よ、汝わが唇を開き給わん、さらばわがロ汝の讃美を宜べ伝うべし。
50:17 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique : * holocáustis non delectáberis. それ、汝もし犠牲を欲み給いたりせば、我寔にこれを献げ奉りしならんに。汝は燔祭をも嘉し給わざらん。
50:18 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus : * cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. 天主への犠牲は碎けたる霊なり。天主よ、汝は打萎れて謙れる心を蔑視給わざるべし。
50:19 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion : * ut ædificéntur muri Ierúsalem. 主よ、御好意によりて、シオンに御慈しみを示し給え、これ、イエルサレムの石垣の築かれんためなり。
50:20 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta : * tunc impónent super altáre tuum vítulos. その時汝は正義の犠牲、供物、及び燔祭を嘉納し給わん、その時人々汝の祭壇に犢を置き奉るべし。
Ant. Próprio Fílio suo non pepércit Deus, sed pro nobis ómnibus trádidit illum. アンティフォナ 天主は、御自身の聖子さえをも容赦しなかった。私たちすべてのために聖子を渡された。
Ant. 2 Anxiátus est super me * spíritus meus, in me turbátum est cor meum. アンティフォナ 2 わが霊は、わが身の上に憂いた、わが心は、われにおいて乱れた。
Psalmus 142 詩篇 142
142:1 Dómine, exáudi oratiónem meam : áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua : * exáudi me in tua iustítia. 主よ、わが祈祷を聴き容れ給え。汝の信実によりてわが請願を御耳に留め給え。汝の正義によりて我に応え給え。
142:2 Et non intres in iudícium cum servo tuo : * quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. 汝の下僕と共に審判に臨み給うなかれ、そは汝の御眼前にては、生ける者誰も義しとせられざるべければなり。
142:3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam : * humiliávit in terra vitam meam. 実に敵はわが霊魂を迫害み、わが生命を地に打伏せ、
142:4 Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi : * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum. 死して久しき者の如くに我を暗闇に置きたり。かくてわが霊わが衷にて憂い、わが心わが衷にて乱れたり。
142:5 Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis : * in factis mánuum tuárum meditábar. 我は往古の日々を偲び、汝の諸々の御業を思い廻らし、汝の御手のなし給える所を考え廻らしぬ。
142:6 Expándi manus meas ad te : * ánima mea sicut terra sine aqua tibi. 我汝に向かいてわが手をさし伸べぬ、わが魂汝を慕いて、水なき地の如し。
142:7 Velóciter exáudi me, Dómine : * defécit spíritus meus. 主よ、速かに我に応え給え。わが霊は衰えたり。
142:8 Non avértas fáciem tuam a me : * et símilis ero descendéntibus in lacum. 我に汝の御面を背け給うなかれ。恐らくは我穴に下る者の如くならん。
142:9 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam : * quia in te sperávi. 我汝に希望を置き奉りたれば、朝に汝の御隣憫を我に聞かしめ給え。
142:10 Notam fac mihi viam, in qua ámbulem : * quia ad te levávi ánimam meam. 我汝にわが魂を挙げ奉りたれば、わが歩むべき道を我に知らしめ給え。
142:11 Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi : * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu. 主よ、我をわが敵より救い出し給え。我汝の御許に逃れ来れり。
142:12 Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam : * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua. 汝はわが天主に在せば汝の御旨を行うことを我に教え給え。汝の善き霊は我を直き地に導き給うべし。
142:12 Edúces de tribulatióne ánimam meam : * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos. 主よ、汝は御名のために、汝の公義によりて、我を活かし給わん。汝はわが魂を患難より導き出し、
142:12 Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam : * quóniam ego servus tuus sum. 汝の御憐憫によりてわが敵を打ち散らし給わん。かく汝はわが魂を悩ます者を悉く滅ぼし給うべし。そは我汝の下僕なればなり。
Ant. Anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum. アンティフォナ わが霊は、わが身の上に憂いた、わが心は、われにおいて乱れた。
Ant. 3 Ait latro ad latrónem : * Nos quidem digna factis recípimus, hic autem quid fecit ? Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum. アンティフォナ 3 盗賊は盗賊に言う。我々は行ったことに相応しいことを受けている、しかしこの人は一体何をしたというのか?主よ、御身が御国に来られるとき、私を思い出し給え。
Psalmus 84 詩篇 84
84:1 Benedixísti, Dómine, terram tuam : * avertísti captivitátem Iacob. 主よ、汝は汝の地を祝し給えり。ヤコブの俘虜を回帰し、
84:2 Remisísti iniquitátem plebis tuæ : * operuísti ómnia peccáta eórum. 汝の民の不義を赦し、そのあらゆる罪を蔽い給えり。
84:3 Mitigásti omnem iram tuam : * avertísti ab ira indignatiónis tuæ. 御忿怒を全く和げ、御義憤の激昻を抑え給えり。
84:4 Convérte nos, Deus, salutáris noster : * et avérte iram tuam a nobis. 我等の救主なる天主よ、我等を立帰らしめ、御忿怒を我等より遠ざけ給え。
84:5 Numquid in ætérnum irascéris nobis ? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem? 汝は永久に我等を怒らんとし給うや。すなわち汝の御忿怒を万代より万代に及ぼさんとし給うや。
84:6 Deus, tu convérsus vivificábis nos : * et plebs tua lætábitur in te. 天主よ、汝は翻りて、我等を活かし給わん。さらば汝の民は汝によりて楽しむべし。
84:7 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam : * et salutáre tuum da nobis. 主よ、御憐憫を我等に示し、御救拯を我等に賜え。
84:8 Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus : * quóniam loquétur pacem in plebem suam. 我は主なる天主のわが衷にて語り給う所を聴かん、盖は彼御民に、平和を語り給うべければなり、
84:9 Et super sanctos suos : * et in eos qui convertúntur ad cor. その聖者等に、また心より立帰りたる人々に。
84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus : * ut inhábitet glória in terra nostra. 正に御救拯は彼を畏れ奉る人々に近し。かくて栄光我等の地に住まるに至らん。
84:11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi : * iustítia et pax osculátæ sunt. 憐憫と眞実と互に相迎え、正義と平和と接吻したり。
84:12 Véritas de terra orta est : * et iustítia de cælo prospéxit. 眞実は地より生え出で、正義は天より見下せり。
84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem : * et terra nostra dabit fructum suum. 実に主は恩恵を賜い、我等の地はその産物を出さん。
84:14 Iustítia ante eum ambulábit : * et ponet in via gressus suos. 正義は彼の御前に行き、その歩を道に印さん。
Ant. Ait latro ad latrónem : Nos quidem digna factis recípimus, hic autem quid fecit ? Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum. アンティフォナ 我々は行ったことに相応しいことを受けている、しかしこの人は一体何をしたというのか?主よ、御身が御国に来られるとき、私を思い出し給え。
Ant. 4 Cum conturbáta fúerit * ánima mea, Dómine, misericórdiæ memor eris. アンティフォナ 4 主よ、私の霊魂が困惑したとき、憐れみを思い出し給え。
Cánticum Hábacuc (Hab. 3:2-19) ハバククの歌 (ハバクク書 3:2-19)
3:2 Dómine, audívi auditiónem tuam, * et tímui. 主よ、我汝の聞かせ給えることを聞きて懼れたり。
3:2 Dómine, opus tuum, * in médio annórum vivífica illud : 主よ、この幾年の間に、汝の御業を活かし給え。
3:2 In médio annórum notum fácies : * cum irátus fúeris, misericórdiæ recordáberis. 汝はこの幾年の間に之を知らせ給わん。怒り給える時にも、隣む事を憶い給わん。
3:3 Deus ab Austro véniet, * et sanctus de monte Pharan : 天主南より、聖なる者ファランの山より、来り給わん。
3:3 Opéruit cælos glória eius : * et laudis eius plena est terra. その栄光天を蔽い、その讃美地に満ちたり。
3:4 Splendor eius ut lux erit : * córnua in mánibus eius : その輝は光の如くならん、その御手には角あり。
3:4-5 Ibi abscóndita est fortitúdo eius : * ante fáciem eius ibit mors. 御権能は彼処に隠れたり。死その御面の前に立ちて行き、
3:5-6 Et egrediétur diábolus ante pedes eius. * Stetit, et mensus est terram. 悪霊その御足の前より出でん。彼立ちて地を測り、
3:6 Aspéxit, et dissólvit gentes : * et contríti sunt montes sǽculi. 望見て諸国民を散らし給えり。世々を経し山は砕け飛び、
3:6 Incurváti sunt colles mundi, * ab itinéribus æternitátis eius. 世界の丘はその永遠の御歩行によりて陥没れり。
3:7 Pro iniquitáte vidi tentória Æthiópiæ, * turbabúntur pelles terræ Mádian. 我不義の報を受けし、エチオピアの天幕を見たり。マディアンの地の革幕は揺れ動かん。
3:8 Numquid in flumínibus irátus es, Dómine ? * aut in flumínibus furor tuus ? vel in mari indignátio tua? 主よ、汝河に向かいて怒り給えるか。即ち汝の猛り立ち給えるは河に向かいてなるか、それとも汝の憤り給えるは海に向かいてなるか。
3:8 Qui ascéndes super equos tuos : * et quadrígæ tuæ salvátio. 汝は馬に乗り給う、汝の御車は救済なり。
3:9 Súscitans suscitábis arcum tuum : * iuraménta tríbubus quæ locútus es. 汝は必ず御弓を執り給わん、そは汝が諸族に曰える御誓言なればなり。
3:10 Flúvios scindes terræ : vidérunt te, et doluérunt montes : * gurges aquárum tránsiit. 汝は地の河川を分ち給わん。汝を見るや、山は嘆き、渦巻く水は流れ去り、
3:10 Dedit abýssus vocem suam : * altitúdo manus suas levávit. 淵はその声を発し、深処はその手を挙げたり。
3:11 Sol et luna stetérunt in habitáculo suo, * in luce sagittárum tuárum, ibunt in splendóre fulgurántis hastæ tuæ. 日も月も汝の矢の光によりて、その住処に立ち留りしが、汝の燦く槍の輝きによりて進み行くべし。
3:12 In frémitu conculcábis terram : * et in furóre obstupefácies gentes. 汝は怒りて地を踏みにじり、猛り立ちて諸国民を愕かし給わん。
3:13 Egréssus es in salútem pópuli tui : * in salútem cum Christo tuo. 汝は汝の御民を救わん為に、汝の注油し給える者をもて救わん為に出で来り、
3:13 Percussísti caput de domo ímpii : * denudásti fundaméntum eius usque ad collum. 不敬なる者の家の頭を打ち砕き、その基礎より頚に至るまで之を露にし給えり。
3:14 Maledixísti sceptris eius, cápiti bellatórum eius, * veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me. 汝は彼の王笏を、その戦士等の頭を、我を散らさんとて旋風の如く寄せ来りし者等を、呪い給えり。
3:14 Exsultátio eórum * sicut eius, qui dévorat páuperem in abscóndito. 彼等の歓喜は、貧しき人を密かに呑み尽す者のそれの如し。
3:15 Viam fecísti in mari equis tuis, * in luto aquárum multárum. 汝は御馬のために、海の中、大水の泥の中に道を備え給いぬ。
3:16 Audívi, et conturbátus est venter meus : * a voce contremuérunt lábia mea. 我聞くや、わが膓九回せり、その御声にわが唇戦きたり。
3:16 Ingrediátur putrédo in óssibus meis, * et subter me scáteat. 腐敗わが骨に入り、わが下体蠢動けよかし。
3:16 Ut requiéscam in die tribulatiónis : * ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum. かくてこそ我患難の日にも安んずべけれ、かくてこそ我身を鎧たる我等の民の許にも上り行くべけれ。
3:17 Ficus enim non florébit : * et non erit germen in víneis. 実に無花果樹は花咲かず、葡萄の樹は芽ぐまず、
3:17 Mentiétur opus olívæ : * et arva non áfferent cibum. 橄欖の樹の栽培は空しくなり、田畑は食物を供せず、
3:17 Abscindétur de ovíli pecus : * et non erit arméntum in præsépibus. 檻には羊絶え、小屋には牛なきに至るべし。
3:18 Ego autem in Dómino gaudébo : * et exsultábo in Deo Iesu meo. されど我は主によりて喜び、わが救済者なる天主によりて雀躍せん。
3:19 Deus Dóminus fortitúdo mea : * et ponet pedes meos quasi cervórum. 主なる天主はわが力なり、彼わが足を鹿の如くになし給わん、
3:19 Et super excélsa mea dedúcet me victor * in psalmis canéntem. 勝ち給う者、我を高き処に導き給わん。されば我彼に琴歌唱い奉るべし。
Ant. Cum conturbáta fúerit ánima mea, Dómine, misericórdiæ memor eris. アンティフォナ 主よ、私の霊魂が困惑したとき、憐れみを思い出し給え。
Ant. 5 Meménto mei, * Dómine, dum véneris in regnum tuum. アンティフォナ 5 主よ、御身が御国に来られるとき、私を思い出し給え。
Psalmus 147 詩篇 147
147:1 Lauda, Ierúsalem, Dóminum : * lauda Deum tuum, Sion. アレルヤ。イエルサレムよ、主を讃め称えよ、シオンよ、汝の天主を讃め称えよ。
147:2 Quóniam confortávit seras portárum tuárum : * benedíxit fíliis tuis in te. そは彼汝の門の閂を堅うし、汝の内なる汝の子等を祝し給いたればなり。
147:3 Qui pósuit fines tuos pacem : * et ádipe fruménti sátiat te. 彼汝の四境に平和を与え、汝を麦の膏味いに飽かしめ給う。
147:4 Qui emíttit elóquium suum terræ : * velóciter currit sermo eius. 彼その勅りを地に下し給う、その御言は速かに馳せゆく。
147:5 Qui dat nivem sicut lanam : * nébulam sicut cínerem spargit. 彼雪を羊毛の如く降らし、霧を灰の如く散らし給う。
147:6 Mittit crystállum suam sicut buccéllas : * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit? 彼その雹を小さき塊の如く投げ給う、その寒冷に逢いては、誰か堪うることを得んや。
147:7 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea : * flabit spíritus eius et fluent aquæ. 彼は御言を出して之を融かし給わん。その風吹かんに、水流れん。
147:8 Qui annúntiat verbum suum Iacob : * iustítias et iudícia sua Israël. 彼はその御言をヤコブに、その義とその規定とをイスラエルに、告げ給う。
147:9 Non fecit táliter omni natióni : * et iudícia sua non manifestávit eis. 彼はいずれの国民にもかくなし給いしにあらず、彼等にはその御定めを顕し給わざりしなり。アレルヤ。
Ant. Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum. アンティフォナ 主よ、御身が御国に来られるとき、私を思い出し給え。
V. Collocávit me in obscúris. V. 彼は私を陰に置いた。
R. Sicut mórtuos sǽculi. R. この世の死者たちのように。
Ant. Posuérunt * super caput eius causam ipsíus scriptam : Iesus Nazarénus, Rex Iudæórum. アンティフォナ 彼らは、彼の頭の上に、罪状を書いた:ナザレトのイエズス、ユダヤ人の王、と。
Cánticum Zacharíæ (Luc. 1:68-79) ザカリアの賛課(ベネディクトゥス)ルカ 1:68-79
1:68 Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ : 主なるイスラエルの天主をたたえよ。かれはおん自らおとずれてその民を解放し、
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis : * in domo David, púeri sui. しもべダヴィドの家に、私たちのために、力強い救いをお起しになった。
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius : 古くから、聖なる預言者の口をかりておおせられていたように、
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos : 私たちを、敵から、憎む人々すべての手から救い出すために。
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris : * et memorári testaménti sui sancti. 主は、私たちの先祖をあわれみ、その堅いおん約束を思い出し、
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham, patrem nostrum, * datúrum se nobis : 私たちの父アブラハムへの誓いを忘れず、
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi. おそれなく、私たちの敵の手から救いだされ、私たちが主に仕えることが出来るように。
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris. 主のみ前に、私たちの生涯の全ての日々、聖と義とをもって、
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis : * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius : おさな子よ、あなたはいと高きものの預言者といわれることだろう。なぜなら、主に先だってその道を準備し、
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius : * in remissiónem peccatórum eórum : 罪が赦されることによって救いが来たことを、その民に教えるからである。
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri : * in quibus visitávit nos, óriens ex alto : それは、私たちの天主の、深いあわれみによる。
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent : * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis. そのために、朝日は上から私たちにのぞみ、闇と死の影とに座る人々をてらし、私たちを平和の道にみちびきいれるだろう。
Ant. Posuérunt super caput eius causam ipsíus scriptam : Iesus Nazarénus, Rex Iudæórum. アンティフォナ 彼らは、彼の頭の上に、罪状を書いた:ナザレトのイエズス、ユダヤ人の王、と。
Dícitur, flexis génibus: 跪いて唱える。
Ant. Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. アンティフォナ キリストは私たちのために、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった。
Pater noster, (totum secréto) qui es in cælis : sanctificétur nomen tuum : advéniat regnum tuum : fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie : et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris : et ne nos indúcas in tentatiónem : sed líbera nos a malo. 天にましますわれらの聖父よ(すべて沈黙の内に唱える)願わくは、御名の尊まれんことを、御国の来たらんことを、御旨の天に行わるる如く地にも行われんことを。われらの日用の糧を、今日われらに与え給え。われらが人に赦す如く、われらの罪を赦し給え。われらを試みに引き給わざれ、われらを悪より救い給え。
Póstea clara voce subiúngitur: 次に、はっきりした声で次を祈る。
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum. 主よ、願わくは、御身のこの家族を見そなわし給え。この家族のために、私たちの主イエズス・キリストは、悪をなす者どもの手に渡され、十字架の拷問を受けることを厭い給うことなかりし。
Et sub siléntio conclúditur: 沈黙の内に次で締めくくる。
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen. 御身と共に、聖霊の一致と共に代々に生きかつ統(しろし)めし給う天主よ。アメン。