イエズスの聖心に人類を献げ奉る祈(王たるキリストの大祝日に唱える)

Actus Sollemnis Dedicationis Humani Generis in Festo D. N. Iesu Christi Regis | イエズスの聖心(みこころ)に人類を献げ奉る祈 |
(Leoni XIII - Pii XI) | (王たるキリストの大祝日に唱える祈り) (レオ十三世―ピオ十一世) |
Iesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos [ad altare tuum humillime provolutos]. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem Tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. | 人類のあがない主にましますいとも甘美なるイエズスよ、うやうやしく主の祭壇のもとにひれ伏し奉るわれらを顧(かえり)み給え。▲われらは主のものなり。また主のものたらんと欲(ほっ)す。されどもなお固く主と一致するを得んため、いまおのおの進んで、至聖なる聖心(みこころ)に身を献げ奉る。 |
Te quidem multi novere nunquam; Te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Iesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos. | 人々のうちにはいまだ主を知らざるもの多く、また主の恩戒(おんいまし)めを軽んじて主を棄て奉りしもの多し。いとも慈悲深きイエズスよ、これらの者を皆あわれみ給いて、ことごとく主の聖心(みこころ)に引き寄せ給え。 |
Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a Te, sed etiam prodigorum filiorum qui Te reliquerunt: fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. | 主よ、こいねがわくは、かつて主を遠ざかりしことなき信者に王たるのみならず、主を離れ奉りたる者にも王たり給え。かれらをして困苦(こんく)と飢餓とに滅ぶるを免(まぬ)がれしめんために、早く父の家に帰らしめ給え。 |
Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor. | 異説に迷わされしもの、あるいは不和のために主を離れしものにも王たり給え。かれらをして、真理の港と信仰の一致とに帰らしめ、やがて一人の牧者、一つの群(むれ)となるを得しめ給え。 |
Rex esto eorum omnium, qui in tenebris idololatriae aut islamismi adhuc versantur, eosque in lumen regnumque tuum vindicare ne renuas. Respice denique misericordiae oculis illius gentis filios, quae tamdiu populus electus fuit; et Sanguis, qui olim super eos invocatus est, nunc in illos quoque, redemptionis vitaeque lavacrum descendat. | 回教及びその他異教の暗(やみ)にさまよえるすべての人々にも、王たり給え。御国(みくに)の光へかれらを導くことを拒(こば)み給わざれ。なおまた久しき間、主の選民たりし者の末をも、あわれみの御眼(おんまなこ)もてみそなわし、かつてかれらが、おのれに懸(かか)れかしと祈りし主の御血(おんち)を、願わくは、救霊と生命との慈雨(じう)として、今もかれらの上に下(くだ)し給わんことを。 |
Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula. Amen. | 主よ、主の公教会には無事と安全なる自由とを賜(たま)い、万民には秩序ある平安を賜(たま)いて、地の両極の間(あいだ)に、一つの声のなり渡るを得しめ給え。すなわちわれらに救(たす)かりを与え給う天主なる聖心(みこころ)の賛美せられ、世々に栄えと尊崇(そんすう)とあらせ給えかし。アーメン。 |
イエズスの聖心(みこころ)に人類を献げ奉る祈(レオ十三世)
(ピオ十一世の命令により、王たるキリストの大祝日にこれを唱える)